









|
|
ABAELARDI AD AMICUM SUUM CONSOLATORIA
Sepe humanos affectus
aut provocant aut mittigant amplius exempla quam verba. Unde post nonnullam
sermonis ad presentem habiti consolationem, de ipsis calamitatum mearum
experimentis consolatoriam ad absentem scribere decrevi, ut in comparatione
mearum tuas aut nullas aut modicas temptationes recognoscas et tolerabilius
feras.
DE LOCO NATIVITATIS EIUS
Ego igitur, oppido quodam
oriundus quod in ingressu minoris Britannie constructum, ab urbe Namnetica
versus orientem octo credo miliariis remotum, proprio vocabulo Palatium
appellatur, sicut natura terre mee vel generis animo levis, ita et ingenio
extiti et ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem autem habebam litteris
aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur; unde postmodum
tanto litteras amore complexus est, ut quoscumque filios haberet, litteris
antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto actum est. Me itaque
primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto diligentius erudiri curavit.
Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/ litterarum profeci
tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris
glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum fratribus
derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio educarer;
et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophie documentis
pretuli, his armis alia commutavi et tropheis bellorum conflictus pretuli
disputationum. Proinde diversas disputando perambulans provincias, ubicunque
huius artis vigere studium audieram, peripateticorum emulator factus sum.
DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM
Perveni tandem Parisius,
ubi iam maxime disciplina hec florere consueverat, ad Guillhelmum scilicet
Campellensem preceptorem meum in hoc tunc magisterio re et fama precipuum;
cum quo aliquantulum moratus, primo ei aceptus, postmodum gravissimus extiti,
cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conarer et ratiocinari
contra eum sepius aggrederer et nonnumquam superior in disputanto viderer.
Quod quidem et ipsi /f.1rc/ qui inter conscolares nostros precipui habebantur
tanto maiori sustinebant indignatione quanto posterior habebar etatis et
studii tempore. Hinc calamitatum mearum, que nunc usque perseverant, ceperunt
exordia, et quo amplius fama extendebatur nostra, aliena in me succensa
est invidia.
Factum tandem est
ut, supra vires etatis de ingenio meo presumens, ad scolarum regimen adolescentulus
aspirarem, et locum in quo id agerem providerem, insigne videlicet tunc
temporis Meliduni castrum et sedem regiam. Presensit hoc predictus magister
meus, et quo longius posset scolas nostras a se removere conatus, quibus
potuit modis latenter machinatus est ut priusquam a suis recederem scolis,
nostrarum preparationem scolarum prepediret et provisum mihi locum auferret.
Sed quoniam de potentibus terre nonnullos ibidem habebat emulos, fretus
eorum auxilio voti mei compos extiti, et plurimorum mihi assensum ipsius
invidia manifesta conquisivit.
Ab hoc autem scolarum
nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen meum dilatari cepit, ut
non solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri fama contracta
paulatim extingueretur. Hinc factum est ut de /f.1rd/ me amplius ipse
presumens ad castrum Corbolii, quod Parisiace urbi vicinius est, quamtotius
scolas nostras transferrem, ut inde videlicet crebriores disputationis
assultus nostra daret importunitas. Non multo autem interiecto tempore,
ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus sum repatriare,
et per annos aliquot a Francia remotus, querebar ardentius ab his quos
dialetica sollicitabat doctrina.
Elapsis autem paucis
annis, cum ex infirmitate iam dudum convaluissem, preceptor meus ille
Guillhelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino commutato, ad
regularium clericorum ordinem se convertit; ea ut referebant intentione
ut quo religiosior crederetur ad maioris prelationis gradum promoveretur,
sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen hic
sue conversionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto philosophie
studio revocavit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis
contulerat statim more solito publicas exercuit scolas. Tum ego ad eum
reversus ut ab ipso rethoricam audirem, inter cetera disputationum nostrarum
conamina antiquam /f.2va/ eius de universalibus sententiam patentissimis
argumentorum rationibus ipsum commutare, immo destruere compuli. Erat
autem in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter
rem totam simul singulis suis inesse astrueret individuis, quorum quidem
nulla esset in essentia diversitas sed sola multitudine accidentium varietas.
Sic autem istam tunc suam correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem
non essentialiter sed indifferenter diceret. Et quoniam de universalibus
in hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam
Porphirius quoque in Ysogogis suis cum de universalibus scriberet
definire non presumeret dicens "Altissimum enim est huiusmodi negotium",
cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam
lectio eius devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix
admitteretur quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius
artis consisteret summa.
Hinc tantum roboris
et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut hii qui antea vehementius
magistro illi nostro adherebant et maxime nostram infestabant doctrinam,
ad nostras convolarent scolas, et ipse qui in scolis Parisiace sedis magistro
successerat nostro locum mihi suum offerret, ut ibidem cum ceteris no
/f.2vb/ stro se traderet magisterio ubi antea suus ille et noster magister
floruerat. Paucis itaque diebus ibi me dialectice studium regente, quanta
invidia tabescere, quanto dolore estuare ceperit magister noster non est
facile exprimere; nec concepte miserie estum diu sustinens, callide aggressus
est me tunc etiam removere. Et quia in me quid aperte ageret non habebat,
ei scolas auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi
suum concesserat magisterium, alio quodam emulo meo ad officium eius substituto.
Tunc ego Melidunum
reversus scolas ibi nostras sicut antea constitui; et quanto manifestius
eius me persequebatur invidia tanto mihi auctoritatis amplius conferebat
iuxta illud poeticum, "Summa petit livor, perflant altissima venti."
Non multo autem post,
cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione eius plurimum
hesitare et de conversione ipsius vehementer susurrare, quod videlicet
minime a civitate recessisset, transtulit se et conventiculum fratrum
cum scolis suis ad villam quandam ab urbe remotam. Statimque ego Meliduno
Parisius redii, pacem ab illo ulterius sperans. Sed quia ut diximus locum
nostrum ab emulo nostro fecerat occupari, /f.2rc/ extra civitatem in monte
Sancte Genovefe scolarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus
qui locum occupaverat nostrum. Quo audito magister noster statim ad urbem
impudenter rediens scolas quas tunc habere poterat et conventiculum fratrum
ad pristinum reduxit monasterium, quasi militem suum quem dimiserat ab
obsidione nostra liberaturus. Verum cum illi prodesse intenderet maxime
nocuit. Ille quippe antea aliquos habebat qualescunque discipulos, maxime
propter lectionem Prisciani in qua plurimum valere credebatur. Postquam
autem magister advenit, omnes penitus amisit; et sic a regimine scolarum
cessare compulsus est. Nec post multum tempus, quasi iam ulterius de mundana
desperans gloria, ipse quoque ad monasticam comversus est vitam. Post
reditum vero magistri nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scolares
nostri tam cum ipso quam cum discipulis eius habuerint, et quos fortuna
eventus in his bellis dederit nostris, immo mihi ipsi in eis, te quoque
res ipsa dudum edocuit. Illud vero Aiacis, ut temperantius loquar, audacter
proferam, "Si queritis huius Fortunam pugne, non sum superatus ab illo."
Quod si ego taceam, res ipsa cla I mat et ipsius rei finis indicat.
Dum vero hec agerentur,
karissima mihi mater mea Lucia repatriare me compulit; que videlicet post
conversionem Berengarii patris mei ad professionem monasticam, idem facere
disponebat. Quo completo reversus sum in Franciam, maxime ut de divinitate
addiscerem, quando iam sepefatus magister noster Guillhelmus in episcopatu
Catalaunensi pollebat. In hac autem lectione magister eius Anselmus Laudunensis
maximam ex antiquitate auctoritatem tunc tenebat.
QUANDO LAUDUNUM VENIT
AD MAGISTRUM ANSELMUM
Accessi igitur ad hunc
senem, cui magis longevus usus quam ingenium vel memoria nomen comparaverat.
Ad quem si quis de aliqua questione pulsandum accederet incertus, redibat
incertior. Mirabilis quidem in oculis erat auscultantium, sed nullus in
conspectu questionantium. Verborum usum habebat mirabilem, sed sensum contemtibilem
et ratione vacuum. Cum ignem accenderet, domum suam fumo implebat, non luce
illustrabat. Arbor eius tota in foliis aspicientibus a longe conspicua videbatur,
sed propinquantibus et diligen /f.3va/ tius intuentibus infructuosa reperiebatur.
Ad hanc itaque cum accessissem ut fructum inde colligerem, deprehendi illam
esse ficulneam cui maledixit Dominus, seu illam veterem quercum cui Pompeium
Lucanus comparat dicens, "Stat, magni nominis umbra, Qualis frugifero quercus
sublimis in agro," etc.
Hoc igitur comperto
non multis diebus in umbra eius ociosus iacui; paulatim vero me iam rarius
et rarius ad lectiones eius accedente, quidam tunc inter discipulos eius
eminentes graviter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor fierem.
Proinde illum quoque adversum me latenter commoventes, pravis suggestionibus
ei me invidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die ut post aliquas sententiarum
collationes nos scolares invicem iocaremur. Ubi cum me quidam animo intemptantis
interrogasset quid mihi de divinorum lectione librorum videretur, qui
nondum nisi in philosophicis studueram, respondi: saluberrimum quidem
huius lectionis esse studium ubi salus anime cognoscitur, sed me vehementer
mirari quod his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas
ipsa eorum scripta vel glose non sufficiunt, ut alio scilicet non egeant
magisterio. Irridentes /f.3vb/ plurimi qui aderant an hoc ego possem et
aggredi presumerem requisierunt. Respondi me id si vellent experiri paratum
esse. Tunc inclamantes et amplius irridentes: "Certe, inquiunt, et nos
assentimus. Queratur itaque et tradatur vobis expositor alicuius inusitate
scripture, et probemus quod vos promittitis." Et consenserunt omnes in
obscurissima Hiezechielis prophetia. Assumpto itaque expositore statim
in crastino eos ad lectionem invitavi. Qui invito mihi consilium dantes,
dicebant ad rem tantam non esse properandum, sed diutius in expositione
rimanda et firmanda mihi hanc inexperto vigilandum. Indignatus autem respondi
non esse mee consuetudinis per usum proficere sed per ingenium; atque
adieci vel me penitus desiturum esse, vel eos pro arbitrio meo ad lectionem
accedere non differre. Et prime quidem lectioni nostre pauci tunc interfuere,
quod ridiculum omnibus videretur me adhuc quasi penitus sacre lectionis
expertem id tam propere aggredi. Omnibus tamen qui affuerunt in tantum
lectio illa grata extitit ut eam singulari preconio extollerent, et me
secundum hunc nostre lectionis tenorem ad glosandum /f.3rc/ compellerent.
Quo quidem audito, hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam et terciam
lectionem certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis glosis
quas prima die inceperam in ipso earum initio plurimum solliciti esse.
DE PERSECUTIONE EIUS
QUOQUE IN EUM
Hinc itaque predictus
senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus iam adversum
me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra lectione me
persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia. Erant autem
tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere videbantur, Albericus
scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus; qui quanto de se maiora presumebant,
amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus, sicut
postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit
inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere, hanc videlicet
causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem ibi scriberem,
utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur. Quod cum ad aures scolarium
pervenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta livoris
calumpnia, que nemini umquam ulterius acciderat. Que quanto manifestior
tanto mihi ho /f.3rd/ norabilior extitit et persequendo gloriosiorem effecit.
QUANDO NOVISSIME
PARISIUS FLORUIT
Post paucos itaque dies,
Parisius reversus, scolas mihi iamdudum destinatas atque oblatas unde primo
fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi; atque ibi in ipso statim
scolarum initio glosas illas Hiezechielis quas Lauduni inceperam consummare
studui. Que quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut me non minorem
gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in philosophica viderant.
Unde utriusque lectionis studio scole nostre vehementer multiplicate, quanta
mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent ex fama te quoque latere
non potuit.
Sed quoniam prosperitas
stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem enervat animi et
per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo superesse
philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena
libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime. Et quo amplius
in philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et
divinis immunditia vite recedebam. Constat quippe philosophos necdum divinos,
id est sacre lectionis /f.4va/ exhortationibus intentos, continentie decore
maxime polluisse. Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem,
utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit. Ac
primo luxurie, deinde superbie; luxurie quidem his me privando quibus
hanc exercebam; superbie vero que mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur,
iuxta illud Apostoli "Scientia inflat", illius libri quo maxime gloriabar
combustione me humiliando. Cuius nunc rei utramque historiam verius ex
ipsa re quam ex auditu cognoscere te volo, ordine quidem quo processerunt.
Quia igitur scortorum
immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium
feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec laicarum conversationem
multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem
nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret,
imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina pietas humiliatum
sibi vendicaret.
QUOMODO IN AMOREM
HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT
Erat quippe in ipsa civitate
Parisius adolescentula quedam nomine Heloysa, neptis canonici cuiusdam qui
Fulbertus vo /f.4vb/ cabatur, qui eam quanto amplius diligebat tanto diligentius
in omnem qua poterat scientiam litterarum promoveri studuerat. Que cum per
faciem non esset infima, per habundantiam litterarum erat suprema. Nam quo
bonum hoc litteratorie scilicet scientie in mulieribus est rarius, eo amplius
puellam commendabat et in toto regno nominatissimam fecerat. Hanc igitur,
omnibus circunspectis que amantes allicere solent, commodiorem censui in
amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse. Tanti quippe tunc
nominis eram et iuventutis et forme gratia preminebam, ut quamcunque feminarum
nostro dignarer amore nullam vererer repulsam. Tanto autem facilius hanc
mihi puellam consensuram credidi, quanto amplius eam litterarum scientiam
et habere et diligere noveram; nosque etiam absentes scriptis internuntiis
invicem liceret presentare et pleraque audacius scribere quam colloqui,
et sic semper iocundis interesse colloquiis.
In huius itaque adolescentule
amorem totus inflamatus, occasionem quesivi qua eam mihi domestica et
cotidiana conversatione familiarem efficerem et facilius ad consensum
traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum predicto puelle avunculo, quibusdam
ipsius ami /f.4rc/ cis intervenientibus, quatinus me in domum suam, que
scolis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis precio susciperet,
hanc videlicet occasionem pretendens, quod studium nostrum domestica nostre
familie cura plurimum prepediret, et impensa nimia nimium me gravaret.
Erat autem cupidus ille valde atque erga neptim suam, ut amplius semper
in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus quidem
duobus facile eius assensum assecutus sum et quod obtabam obtinui, cum
ille videlicet et ad pecuniam totus inhiaret et neptim suam ex doctrina
nostra aliquid percepturam crederet. Super quo vehementer me deprecatus,
supra quam sperare presumerem votis meis accessit, et amori consuluit,
eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a scolis
reverso vaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam darem, et
eam si neglegentem sentirem vehementer constringerem. In qua re quidem,
quanta eius simplicitas esset vehementer ammiratus, non minus apud me
obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam
mihi non solum docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet,
quid aliud agebat /f.4rd/ quam ut votis meis licentiam penitus daret,
et occasionem, etiam si nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis
non possem, minis et verberibus facilius flecterem. Sed duo erant que
eum maxime a turpi suspicione revocabant, amor videlicet neptis, et continentie
mee fama preterita.
Quid plura? Primum
domo una coniungimur, postmodum animo. Sub occasione itaque discipline,
amori penitus vaccabamus, et secretos recessus, quos amor optabat, studium
lectionis offerebat. Apertis itaque libris, plura de amore quam de lectione
verba se ingerebant, plura erant oscula quam sententie; sepius ad sinus
quam ad libros reducebantur manus, crebrius oculos amor in se reflectebat
quam lectio in scripturam dirigebat. Quoque minus suspicionis haberemus,
verbera quandoque dabat amor, non furor, gratia, non ira, que omnium ungentorum
suavitatem transcenderent. Quid denique? Nullus a cupidis intermissus
est gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum;
et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus,
et minus in fastidium vertebantur.
Et quo me amplius
hec voluptas occupaverat, minus philosophie /f.5va/ vaccare poteram et
scolis operam dare. Tediosum mihi vehementer erat ad scolas procedere
vel in eis morari; pariter et laboriosum, cum nocturnas amori vigilias
et diurnas studio conservarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio
tunc habebat, ut iam nichil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec
iam nisi recitator pristinorum essem inventorum, et si qua invenire liceret,
carmina essent amatoria, non philosophie secreta; quorum etiam carminum
pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur
regionibus, ab his maxime quos vita similis oblectat. Quantam autem mestitiam,
quos gemitus, que lamenta nostri super hoc scolares assumerent, ubi videlicet
hanc animi mei occupationem immo perturbationem presenserunt, non est
facile vel cogitare.
Paucos enim iam res
tam manifesta decipere poterat, ac neminem, credo, preter eum ad cuius
ignominiam maxime id spectabat, ipsum videlicet puelle avunculum. Cui
quidem hoc cum a nonnullis nonnumquam suggestum fuisset, credere non poterat,
tum, ut supra memini, propter immoderatam sue neptis amicitiam, tum etiam
propter ante acte vite mee continentiam cognitam. Non enim /f.5vb/ facile
de his quos plurimum diligimus turpitudinem suspicamur, nec in vehementi
dilectione turpis suspitionis labes potest inesse. Unde et illud est beati
Iheronimi in epistola ad Castricianum: "Solemus mala domus nostre scire
novissimi ac liberorum ac coniugum vitia, vicinis canentibus, ignorare."
Sed quod novissime scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod omnes
deprehendunt, non est facile unum latere; sic itaque pluribus evolutis
mensibus et de nobis accidit.
O quantus in hoc
cognoscendo dolor avunculi! quantus in separatione amantium dolor ipsorum!
quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super afflictione
puelle sum aflictus! quantos meroris ipsa de verecundia mea sustinuit
estus! Neuter quod sibi, sed quod alteri contigerat querebatur; neuter
sua, sed alterius plangebat incommoda. Separatio autem hec corporum maxima
erat copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat,
et verecundie transacta iam passio inverecundiores reddebat; tantoque
verecundie minor extiterat passio quanto convenientior videbatur actio.
Actum itaque in nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica
narrat fabula. Non multo autem post, puella se concepisse comperit, et
cum summa exultatione mihi super hoc ilico scripsit, consulens quid de
hoc /f.5rc/ I ipse faciendum deliberarem. Quadam itaque nocte, avunculo
eius absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi furtim sustuli
et in patriam meam sine mora transmisi; ubi apud sororem meam tam diu
conversata est donec pareret masculum quem Astralabium nominavit.
Avunculus autem eius
post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto estuaret dolore,
quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret. Quid autem
in me ageret, quas mihi tenderet insidias, ignorabat. Si me interficeret
seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne dilectissima
neptis hoc in patria mea plecteretur. Capere me et invitum alicubi coercere
nullatenus valebat, maxime cum ego mihi super hoc plurimum providerem,
quod eum, si valeret vel auderet, citius agredi non dubitarem.
Tandem ego eius immoderate
anxietati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat amor tanquam de
summa proditione me ipsum vehementer accusans, conveni hominem supplicando
et promittendo quamcunque super hoc emendationem ipse constitueret, nec
ulli mirabile id videri asserens, quicumque vim amoris expertus fuisset,
et qui quanta /f.5rd/ ruina summos quoque viros ab ipso statim humani
generis exordio mulieres deiecerint memoria retineret. Atque ut amplius
eum mittigarem supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere, eam
scilicet quam corruperam mihi matrimonio copulando, dummodo id secreto
fieret, ne fame detrimentum incurrerem. Assensit ille, et tam sua quam
suorum fide et osculis eam quam requisivi concordiam mecum iniit, quo
me facilius proderet.
DEHORTATIO SUPRADICTE
PUELLE A NUPTIIS
Ilico ego ad patriam
meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante,
immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam
pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari
posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam habitura
esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret. Quantas
ab ea mundus penas exigere deberet, si tantam ei lucernam auferret; quante
maledictiones, quanta dampna ecclesie, quante philosophorum lacrime hoc
matrimonium essent sequuture. Quam indecens, quam lamentabile esset, ut
quem omnibus natura creaverat, uni me femine dicarem /f.6va/ et turpitudini
tante subicerem. Detestabatur vehementer hoc matrimonium, quod mihi per
omnia probrosum esset atque honerosum. Pretendebat infamiam mei pariter
et difficultates matrimonii, ad quas quidem vitandas nos exortans Apostolus
ait: "Solutus es ab uxore? noli querere uxorem. Si autem acceperis uxorem,
non peccasti; et si nupserit virgo, non peccabit. Tribulationem tamen carnis
habebunt huiusmodi. Ego autem parco vobis, etc..." Item: "Volo autem vos
sine sollicitudine esse, etc..." Quod si nec Apostoli consilium nec sanctorum
exhortationes de tanto matrimonii iugo susciperem saltem, inquit, philosophos
consulerem, et que super hoc ab eis vel de eis scripta sunt attenderem;
quod plerumque etiam sancti ad increpationem nostram diligenter faciunt.
Quale illud est beati Jheronimi, in primo Contra Jovinianum, ubi
scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque
inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non
esse ducendam evidentissimis rationibus abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis
philosophice rationes tali fine concludens: "Hoc, inquit, et huiusmodi Theophrastus
disserens, quem non suffundat Christianorum? etc." Idem in eodem /f.6vb/
: "Cicero, inquit, rogatus ab Hyrtio ut post repudium Therentie sororem
eius duceret omnino facere supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophie
operam pariter dare." Non ait: "operam dare" sed adiunxit "pariter", nolens
quicquam agere quod studio equaretur philosophie."
Ut autem hoc philosophici
studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honeste conversationis
statum. Que enim conventio scolarium ad pedissequas, scriptoriorum ad
cunabula, librorum sive tabularum ad colos, stilorum sive calamorum ad
fusos? Quis denique sacris vel philosophicis meditationibus intentus,
pueriles vagitus, nutricum que hos mittigant nenias, tumultuosam familie
tam in viris quam in feminis turbam sustinere poterit? Que etiam inhonestas
illas parvulorum sordes assiduas tolerare valebit? Id, inquies, divites
possunt, quorum palatia vel domus ample diversoria habent, quorum opulentia
non sentit expensas nec cotidianis sollicitudinibus cruciatur. Sed non
est, inquam, hec conditio philosophorum que divitum, nec qui opibus student
vel secularibus implicantur curis divinis seu philosophicis vacabunt officiis.
Unde et insignes
olim philoso /f.6rc/ phi mundum maxime contempnentes, nec tam relinquentes
seculum quam fugientes, omnes sibi voluptates interdixerunt ut in unius
philosophie requiescerent amplexibus. Quorum unus et maximus Seneca, Lucilium
instruens ait: "Non cum vaccaveris philosophandum est... Omnia negligenda
sunt ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum est... Non multum
refert utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim, ubi interrupta
est, manet.. Resistendum est occupationibus, nec explicande sunt sed submovende."
Quod nunc igitur apud nos amore Dei sustinent qui vere monachi dicuntur,
hoc desiderio philosophie qui nobiles in gentibus extiterunt philosophi.
In omni namgue populo, tam gentili scilicet quam iudaico sive christiano,
aliqui semper extiterunt fide seu morum honestate ceteris preminentes,
et se a populo aliqua continentie vel abstinentie singularitate segregantes.
Apud Judeos quidem antiquitus Nazarei, qui se Domino secundum legem consecrabant,
sive filii prophetarum Helye vel Helysei sectatores, quos beato attestante
Jheronimo monachos legimus in veteri Testamento; novissime autem tres
ille phi /f.6rd/ losophie secte, quas Josephus in libro Antiquitatum
distinguens, alios Phariseos, alios Saduceos, alios nominat Esseos. Apud
nos vero monachi, qui videlicet aut communem apostolorum vitam, aut priorem
illam et solitariam Johannis imittantur. Apud gentiles autem, ut dictum
est, philosephi; non enim sapientie vel philosophie nomen tam ad scientie
perceptionem quam ad vite religionem referebant, sicut ab ipso etiam huius
nominis ortu didicimus, ipsorum quoque testimonio sanctorum. Unde et illud
est beati Augustini, VIII de Civitate Dei libro, genera quidem
philosophorum distinguentis: "Italicum genus actorem habuit Phitagoram
Samium, a quo et fertur ipsum philosophie nomen exortum; nam cum antea
sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis vite aliis prestare
videbantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se esse respondit,
id est studiosum vel amatorem sapientie, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum
videbatur." Hoc itaque loco cum dicitur: "qui modo quodam laudabilis vite
aliis prestare videbantur, etc.", aperte monstratur sapientes gentium,
id est philosophos, ex laude vite potius quam scientie /f.7va/ sic esse
nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi vixerint, non est
nostrum modo ex exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar docere. Si
autem sic laici gentilesque vixerint nulla scilicet professione religionis
astricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis
officiis turpes preferas voluptates, ne te precipitem hec Caribdis absorbeat,
ne obcenitatibus istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas? Qui
si clerici prerogativam non curas, philosophi saltem defende dignitatem.
Si reverentia Dei contempnitur, amor saltem honestatis impudentiam temperet.
Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam fedo casu hanc philosophie labem
ipse primo luerit, ut deinceps ceteri exemplo eius cautiores efficerentur.
Quod nec ipse preterit Jheronimus, ita in primo Contra Jovinianum
de ipso scribens Socrate: "Quodam autem tempore, cum infinita convitia
ex superiori loco ingerenti Xanthippe restitisset, aqua profusus immunda,
nichil respondit amplius quam, capite deterso: Sciebam, inquit, futurum
ut ista tonitrua ymber sequeretur." Addebat denique ipsa et quam periculosum
mihi esset eam reducere, et quam sibi carius /f.7vb/ existeret mihique
honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conservaret, non
vis aliqua vinculi nuptialis constringeret. Tantoque nos ipsos ad tempus
separatos gratiora de conventu nostro percepere gaudia, quanto rariora.
Hec et similia persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non posset
stultitiam nec me sustineret offendere, suspirans vehementer et lacrimans
perorationem suam tali fine terminavit: "Unum, inquid, ad ultimum restat
ut in perditione duorum, minor non succedat dolor quam precessit amor."
Nec in hoc ei, sicut universus agnovit mundus, prophecie defuit spiritus.
Nato itaque parvulo
nostro, sorori mee commendato, Parisius occulte revertimur; et, post paucos
dies, nocte secretis orationum vigiliis in quadam ecclesia celebratis,
ibidem, summo mane, avunculo eius atque quibusdam nostris vel ipsius amicis
assistentibus, nuptiali benedictione confederamur; moxque occulte divisim
abscessimus, nec nos ulterius nisi raro latenterque vidimus, dissimulantes
plurimum quod egeramus. Avunculus autem ipsius atque domestici eius, ignominie
sue solatium querentes, initum matrimonium divulgare et fidem mihi super
hoc datam violare ceperunt; illa autem e contra /f.7rc/ anathematizare
et iurare quia falsissimum esset. Unde vehementer ille commotus crebris
eam contumeliis afficiebat.
Quod cum ego cognovissem,
transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium prope Parisius, que
Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata fuerat atque erudita,
vestesque ei religionis que conversationi monastice convenirent, excepto
velo, aptari feci et his eam indui. Quo audito, avunculus et consanguinei
seu affines eius opinati sunt me nunc sibi plurimum illusisse, et ab ea
moniali facta me sic facile velle expedire. Unde vehementer indignati
et adversum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem
in secreta hospicii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto,
crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa ammiratione
mundus excepit, eis videlicet corporis mei partibus amputatis quibus id
quod plangebant commiseram. Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi
potuerunt oculis et genitalibus privati sunt, quorum alter ille fuit supradictus
serviens qui, cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem
ductus est.
DE PLAGA ILLA CORPORIS
Mane autem facto, tota
ad me civitas congregata, quanta stuperet ammiratione, quanta se affligeret
lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu /f.7rd/ perturbarent,
difficile, immo impossibile est exprimi. Maxime vero clerici ac precipue
scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant, ut
multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et
plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer.
Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi casu
hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio in illa
corporis mei portione plecterer in qua deliqueram; quam iusta proditione
is quem antea prodideram vicem mihi retulisset; quanta laude mei emuli tam
manifestam equitatem efferrent; quantam perpetui doloris contritionem plaga
hec parentibus meis et amicis esset collatura; quanta dilatatione hec singularis
infamia universum mundum esset occupatura. Qua mihi ulterius via pateret!
qua fronte in publicum prodirem, omnium digitis demonstrandus, omnium linguis
corrodendus, omnibus monstruosum spectaculum futurus. Nec me etiam parum
confundebat, quod secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum
eunuchorum abhominatio, ut homines amputatis vel attritis testiculis eunuchizati
intrare ecclesiam /f.8va/ tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in
sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Numeri,
cap. LXXIIII: "Omne animal, quod est contritis, vel tonsis, vel sectis ablatisque
testiculis, non offeretis Domino;" Deuteronomii, cap. XXI: "Non intrabit
eunuchus, atritis vel amputatis testiculis, et absciso veretro ecclesiam
Dei."
In tam misera me
contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio conversionis
ad monastichorum latibula claustrorum compulit. Illa tamen, prius ad imperium
nostrum sponte velata, et monasterium ingressa. Ambo itaque simul sacrum
habitum suscepimus, ego quidem in abbatia sancti Dyonisii, illa in monasterio
Argenteoli supradicto. Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a iugo
monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent
ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus
prout poterat prorumpens ait: "O maxime coniux! O thalamis indigne meis,
hoc iuris habebat In tantum fortuna capud? Cur impia nupsi, Si miserum
factura fui? Nunc accipe penas Sed quas sponte luam." Atque in his verbis
ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab altari
tulit, et se monastice professioni coram omnibus alligavit.
Vix autem de vulnere
adhuc convalue /f.8vb/ ram, cum ad me eonfluentes clerici tam ab abbate
nostro quam a me ipso continuis supplicationibus efflagitabant, quatinus
quod hucusque pecunie vel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dei operam
studio darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum commissum,
ab ipso esse cum usuris exigendum, et qui divitibus maxime hucusque intenderam,
pauperibus erudiendis amodo studerem; et ob hoc maxime dominica manu me
nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris et
tumultuosa vita seculi abstractus studio litterarum vaccarem, nec tam
mundi quam Dei vere philosophus fierem. Erat autem abbatia illa nostra
ad quam me contuleram secularis admodum vite atque turpissime, cuius abbas
ipse quo ceteris prelatione maior tanto vita deterior atque infamia notior
erat. Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego frequenter atque vehementer
modo privatim modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum
atque odiosum effeci. Qui ad cotidianam discipulorum nostrorum instantiam
maxime gavisi occasionem nacti sunt, qua me a se removerent.
Diu itaque illis
instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoque nostro et fratribus
intervenientibus, ad cellam quandam recessi, scolis more solito vaccaturus.
/f.8rc/ Ad quas quidem tanta scolarium multitudo confluxit, ut nec locus
ospitiis nec terra sufficeret alimentis. Ubi, quod professioni mee convenientius
erat, sacre plurimum lectioni studium intendens, secularium artium disciplinam
quibus amplius assuetus fueram et quas a me plurimum requirebant non penitus
abieci, sed de his quasi hamum quendam fabricavi, quo illos philosophico
sapore inescatos ad vere philosophie lectionem attraherem, sicut et summum
Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria meminit
ecclesiastica. Cum autem in divina scriptura non minorem mihi gratiam
quam in seculari Dominus contulisse videretur, ceperunt admodum ex utraque
lectione scole nostre multiplicari et cetere omnes vehementer attenuari.
Unde maxime magistrorum invidiam atque odium adversum me concitavi, qui
in omnibus que poterant mihi derogantes, duo precipue absenti mihi semper
obiciebant: quod scilicet proposito monachi valde sit contrarium secularium
librorum studio detineri, et quod sine magistro ad magisterium divine
lectionis accedere presumpsissem; ut sic videlicet omne mihi doctrine
scolaris exercitium interdiceretur; ad quod incessanter /f.8rd/ episcopos,
archiepiscopos, abbates, et quascunque poterant religiosi nominis personas
incitabant.
DE LIBRO THEOLOGIE
SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS
Accidit autem mihi ut
ad ipsum fidei nostre fundamentum humane rationis similitudinibus disserendum
primo me applicarem, et quendam theologie tractatum De Unitate et Trinitate
divina scolaribus nostris componerem, qui humanas et philosophicas rationes
requirebant, et plus que intelligi quam que dici possent efflagitabant:
dicentes quidem verborum superfluam esse prolationem quam intelligentia
non sequeretur, nec credi posse aliquid nisi primitus intellectum, et ridiculosum
esse aliquem aliis predicare quod nec ipse nec illi quos doceret intellectu
capere possent, Domino ipso arguente quod ceci essent duces cecorum.
Quem quidem tractatum
cum vidissent et legissent plurimi, cepit in commune omnibus plurimum
placere, quod in eo pariter omnibus satisfieri super hoc questionibus
videbatur. Et quoniam questiones iste pre omnibus difficiles videbantur,
quanto earum maior extiterat gravitas, tanto solutionis earum censebatur
maior subtilitas. Unde emuli mei vehementer accensi concilium contra me
congregaverunt, maxime duo illi antiqui insidiatores, Albericus scilicet
et Lotulfus, qui iam de /f.9va/ functis magistris eorum et nostris, Guillhelmo
scilicet atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant, atque
etiam ipsis tanquam heredes succedere.
Cum autem utrique
Remis scolas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum suum Radulfum
adversum me commoverunt, ut ascito Conano Prenestino episcopo, qui tunc
legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quoddam sub nomine concilii
in Suesionensi civitate celebrarent, meque invitarent quatenus illud opusculum
quod de Trinitate composueram mecum afferrem; et factum est ita. Antequam
autem illuc pervenirem, duo illi predicti emuli nostri ita me in clero
et populo diffamaverunt, ut pene me populus paucosque qui advenerant ex
discipulis nostris prima die nostri adventus; lapidarent, dicentes me
tres deos predicare et scripsisse, sicut ipsis persuasum fuerat. Accessi
autem, mox ut ad civitatem veni, ad legatum, eique libellum nostrum inspiciendum
et diiudicandum tradidi; et me, si aliquid scripsissem aut dixissem quod
a catholica fide dissentiret, paratum esse ad correctionem vel satisfactionem
obtuli. Ille autem statim mihi precepit libellum ipsum archiepiscopo illisque
emulis meis defferre, quatinus ipsi inde iudicarent qui me super hoc accusabant:
/f.9vb/ ut illud in me etiam compleretur: "Et inimici nostri sunt iudices".
Sepius autem illi
inspicientes atque revolventes libellum, nec quid in audientia proferre
adversum me auderent invenientes, distulerunt usque in finem concilii
libri ad quam anhelabant dampnationem. Ego autem singulis diebus, antequam
sederet concilium, in publico omnibus secundum quam scripseram fidem catholicam
disserebam, et cum magna ammiratione omnes qui audiebant tam verborum
apertionem quam sensum nostrum commendabant. Quod cum populus et clerus
inspiceret, ceperunt ad invicem dicere: "Ecce nunc palam loquitur, et
nemo in eum aliquid dicit; et concilium ad finem festinat, maxime in eum,
ut audivimus, congregatum. Numquid iudices cognoverunt quia ipsi potius
quam ille errant?" Ex quo emuli nostri cotidie magis ac magis inflamabantur.
Quadam autem die,
Albericus ad me animo intemptantis cum quibusdam discipulis suis accedens,
post quedam blanda colloquia, dixit se mirari quoddam quod in libro illo
notaverat; quod scilicet, cum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus sit,
negarem tamen Deum se ipsum genuisse. Cui statim respondi: "Super hoc,
si vultis, rationem proferam." - "Non cu /f.9rc/ ramus, inquit ille, rationem
humanam aut sensum vestrum in talibus, sed auctoritatis verba solummodo."
Cui ego: "Vertite, inquam, folium libri, et invenietis auctoritatem;"
et erat presto liber quem secum ipse detulerat. Revolvi ad locum quem
noveram, quem ipse minime compererat aut qui non nisi nocitura mihi querebat;
et voluntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod volebam. Erat autem
sentencia intitulata Augustinus De Trinitate libro I: "Qui putat
eius potentie Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non
solum Deus ita non est sed nec spiritualis creatura, nec corporalis. Nulla
enim omnino res est que se ipsam gignat." Quod cum discipuli eius qui
aderant audissent, obstupefacti erubescebant. Ipse autem, ut se quoquomodo
protegeret: "Bene, inquit, est intelligendum." Ego autem subieci hoc non
esse novellam sed ad presens nichil attinere, cum ipse verba tantum, non
sensum, requisisset; si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum
me dixi ei ostendere secundum eius sententiam quod in eam lapsus esset
heresim secundum quam is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille
audito, statim quasi furibundus effectus ad minas conversus est, asserens
nec rationes meas nec auctoritates mihi in hac causa suffragaturas esse.
Atque ita recessit.
Extrema vero die
concilii, priusquam /f.9rd/ residerent diu legatus ille atque archiepiscopus
cum emulis meis et quibusdam personis deliberare ceperunt quid de me ipso
et libro nostro statueretur, pro quo maxime convocati fuerant. Et quoniam
ex verbis meis aut scripto quod erat in presenti non habebant quid in
me pretenderent, omnibus aliquantulum conticentibus aut iam mihi minus
aperte detrahentibus, Gaudrifus, Carnotensis episcopus, qui ceteris episcopis
et religionis nomine et sedis dignitate precellebat, ita exorsus est:
"Nostis, Domini omnes qui adestis, hominis huius doctrinam, qualiscunque
sit, eiusque ingenium in quibuscunque studuerit multos assentatores et
sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum quam nostrorum famam maxime
compressisse, et quasi eius vineam a mari usque ad mare palmites suos
extendisse. Si hunc preiuditio, quod non arbitror, gravaveritis, etiamsi
recte, multos vos offensuros sciatis et non deesse plurimos qui eum defendere
velint, presertim cum in presenti scripto nulla videamus que aliquid obtineant
aperte calumpnie; et quia iuxta illud Jheronimi: "Semper in propatulo
fortitudo emulos habet, "Feriuntque summos Fulgura montes," videte ne
plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex
invidia quam ei ex iusticia conquiramus. "Falsus enim rumor, ut predictus
doctor meminit, cito opprimitur et vita /f.10va/ posterior iudicat de
priore." Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma eius vel scriptum
in medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut convictus
vel confessus penitus obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi sententiam
qua Dominum ipsum liberare cupiens aiebat: "Numquid lex nostra iudicat
hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat?" Quo
audito, statim emuli mei obstrepentes exclamaverunt: "O sapientis consilium,
ut contra eius verbositatem contendamus cuius argumentis vel sophismatibus
universus obsistere mundus non posset!" Sed, certe, multo difficilius
erat cum ipso contendere Christo, ad quem tamen audiendum Nichodemus iuxta
legis sanctionem invitabat.
Cum autem episcopus
ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset, alia via eorum
invidiam refrenare attemptat, dicens ad discussionem tante rei paucos
qui aderant non posse sufficere, maiorisque examinis causam hanc indigere.
In hocque ulterius tantum suum esse consilium, ut ad abbatiam meam, hoc
est monasterium sancti Dyonisii, abbas meus, qui aderat, me reduceret;
ibique pluribus ac doctioribus personis convocatis, diligentiori examine
quid super hoc faciendum esset statueretur. Assensit legatus huic no /f.10vb/
vissimo consilio, et ceteri omnes. Inde mox legatus assurrexit, ut missam
celebraret antequam concilium intraret, et mihi per episcopum illum licentiam
constitutam mandavit, revertendi scilicet ad monasterium nostrum, ibi
expectaturo quod condictum fuerat.
Tune emuli mei, nichil
se egisse cogitantes si extra diocesim suam hoc negotium ageretur, ubi
videlicet vim minime exercere valerent, qui scilicet de iusticia minus
confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi valde ignominiosum esse
si ad aliam audientiam causa hec transferretur, et periculosum fieri si
sic evaderem. Et statim ad legatum concurrentes, eius immutaverunt sententiam,
et ad hoc invitum pertraxerunt, ut librum sine ulla inquisitione dampnaret
atque in conspectu omnium statim combureret, et me in alieno monasterio
perhenni clausura cohiberet. Dicebant enim ad dampnationem libelli satis
hoc esse debere quod nec romani pontificis nec Ecelesie auctoritate eum
commendatum legere publice presumpseram, atque ad transeribendum iam pluribus
eum ipse prestitissem; et hoc perutile futurum fidei christiane, si exemplo
mei multorum similis presumptio preveniretur.
Quia autem legatus
ille minus quam necesse esset litteratus fuerat, plurimum archiepiscopi
consilio nitebatur, /f.10rc/ sicut et archiepiscopus illorum. Quod cum
Carnotensis presensisset episcopus, statim machinamenta hec ad me retulit,
et me vehementer hortatus est ut hoc tanto levius tolerarem quanto violentius
agere eos omnibus patebat; atque hanc tam manifeste invidie violentiam
eis plurimum obfuturam, et mihi profuturam non dubitarem; nec de clausura
monasterii ullatenus perturbarer, sciens profecto legatum ipsum, qui coactus
hoc faciebat, post paucos dies cum hinc recesserit me penitus liberaturum.
Et sic me, ut potuit, flentem flens et ipse consolatus est.
DE COMBUSTIONE IPSIUS
LIBRI
Vocatus itaque statim
ad concilium adfui, et sine ullo discussionis examine meipsum compulerunt
propria manu librum memoratum meum in ignem proicere; et sic combustus est.
Ut tamen non nichil dicere viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit
quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum omnipotentem esse.
Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc nec de
puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis, inquid, fides
et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. Quo audito Terricus quidam,
scolaris magister, irridendo /f.10rd/ subintulit illud Athanasii "Et tamen
non tres omnipotentes, sed unus omnipotens". Quem cum episcopus suus increpare
cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur, audacter
ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait: "Sic fatui, filii
Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condempnastis
filium Israel. Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice iudicate, qui
talem iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis;
qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia
innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante."
Tunc archiepiscopus
assurgens, verbis prout oportebat commutatis, sententiam legati confirmavit,
dicens: "Revera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius,
omnipotens Spiritus sanctus; et qui ab hoc dissentit, aperte devius est,
nec est audiendus. Et modo, si placet, bonum est ut frater ille fidem
suam coram omnibus exponat, ut ipsa, prout oportet, vel approbetur vel
improbetur atque corrigatur." Cum autem ego ad profitendam et exponendam
fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii
dixerunt non aliud mihi necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem,
quod quisvis puer eque facere posset. Ac ne ex ig /f.11va/ norantia pretenderem
excusationem, quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum
afferri fecerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui.
Inde, quasi reus et convictus abbati sancti Medardi, qui aderat, traditus,
ad claustrum eius tanquam ad carcerem trahor; statimque concilium solvitur.
Abbas autem et monachi
illius monasterii me sibi remansurum ulterius arbitrantes, summa exultatione
susceperunt, et cum omni diligentia tractantes, consolari frustra nitebantur.
Deus, qui iudicas equitatem, quanto tunc animi felle, quanta mentis amaritudine
te ipsum insanus arguebam, te furibundus accusabam, sepius repetens illam
beati Anthonii conquestionem: "Jhesu bone, ubi eras?" Quanto autem dolore
estuarem, quanta erubescentia confunderer, quanta desperatione perturbarer,
sentire tunc potui, proferre non possum. Conferebam cum his que in corpore
passus olim fueram quanta nunc sustinerem; et omnium hominum me estimabam
miserrimum. Parvam illam ducebam proditionem in comparatione huius iniurie,
et longe amplius fame quam corporis detrimentum plangebam, cum ad illam
ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem violentiam sincera
intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad scribendum com /f.11vb/
pulerant.
Cum autem hoc tam
crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est vehementer
arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant,
adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio suo factum esse denegarent,
et legatus coram omnibus invidiam Francorum super hoc maxime detestaretur.
Qui statim penitentia ductus, post aliquos dies, cum ad tempus coactus
satisfecisset illorum invidie, me de alieno eductum monasterio ad proprium
remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut supra memini, infestos habebam,
cum eorum vite turpitudo et impudens conversatio me suspectum penitus
haberet, quem arguentem graviter sustineret.
Paucis autem elapsis
mensibus, occasionem eis fortuna obtulit qua me perdere molirentur. Fortuitu
namque mihi quadam die legenti occurrit quedam Bede sententia qua in expositione
Actuum Apostolorum asserit Dyonisium Ariopagitam Corinthiorum potiusquam
Atheniensium fuisse episcopum. Quod valde eis contrarium videbatur, qui
suum Dyonisium esse illum Ariopagitam iactitant, quem ipsum Atheniensem
episcopum gesta eius fuisse profitentur. Quod cum reperissem, quibusdam
circonstantium fratrum quasi iocando monstravi testimonium scilicet illud
/f.11rc/ Bede quod nobis obiciebatur. Illi vero, valde indignati, dixerunt
Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem
habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei
veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem
removit. Unde cum unus eorum me importuna interrogatione pulsaret quid
mihi super hac controversia, Bede videlicet atque Huldoini, videretur,
respondi Bede auctoritatem, cuius scripta universe Latinorum frequentant
Ecclesie, gratiorem mihi videri.
DE PERSECUTIONE ABBATIS
SUI ET FRATRUM IN EUM
Ex quo illi vehementer
accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse quod semper monasterium
illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno derogaverim,
ei videlicet honorem illum auferens quo singulariter gloriaretur, cum eorum
patronum Ariopagitam fuisse denegarem. Ego autem respondi nec me hoc denegasse
nec multum curandum esse utrum ipse Ariopagita an aliunde fuerit, dummodo
tantam apud Deum adeptus sit coronam. Illi vero ad abbatem statim concurrentes
quod mihi imposuerant nuntiaverunt; qui libenter hoc audivit, gaudens se
occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret, utpote qui quanto ceteris
turpius vivebat, magis me verebatur. Tunc consilio suo congregato et fratribus
congregatis, graviter mihi /f.11rd/ comminatus est, et se ad regem cum festinatione
missurum dixit, ut de me vindictam sumeret, tanquam regni sui gloriam et
coronam ei auferente. Et me interim bene observari precepit donec me regi
traderet; ego autem ad regularem disciplinam, si quid deliquissem, frustra
me offerebam.
Tunc ego nequitiam
corum vehementer exhorrens, utpote qui iam diu tam adversam habuissem
fortunam, penitus desperatus, quasi adversum me universus coniurasset
mundus, quorumdam consensu fratrum mei miserantium et quorumdam discipulorum
nostrorum suffragio, nocte latenter aufugi atque ad terram comitis Theobaldi
proximam, ubi antea in cella moratus fueram, abscessi. Ipse quippe et
mihi aliquantulum notus erat, et oppressionibus meis quas audierat admodum
compaciebatur. Ibi autem in castro Pruvigni morari cepi, in cella videlicet
quadam Trecensium monachorum, quorum prior antea mihi familiaris extiterat
et valde dilexerat; qui valde in adventu meo gavisus, cum omni diligentia
me procurabat.
Accidit autem quadam
die ut ad ipsum castrum abbas noster ad predictum comitem pro quibusdam
suis negotiis veniret; quo cognito, accessi ad comitem cum priore illo,
rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut me
absolveret et licentiam /f.12va/ daret vivendi monastice ubicunque mihi
competens locus occurreret. Ipse autem et qui cum eo erant in consilio
rem posuerunt, responsuri comiti super hoc in ipsa die antequam recederent.
Inito autem consilio, visum est eis me ad aliam abbatiam velle transire,
et hoc sue dedecus inmensum fore. Maxime namque glorie sibi imputabant
quod ad eos in conversione mea divertissem, quasi ceteris omnibus abbatiis
contemptis, et nunc maximum sibi imminere dicebant opprobrium si, eis
abiectis, ad alios transmearem. Unde nullatenus vel me vel comitem super
hoc audierunt, immo mihi statim comminati sunt quod, nisi festinus redirem,
me excommunicarent, et priori illi ad quem refugeram modis omnibus interdixerunt
ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret.
Quo audito, tam prior ipse quam ego valde anxiati fuimus.
Abbas autem in hac
obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum alius successisset,
conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a predecessore eius
petieram indulgeret. Cui rei cum nec ille primo acquiesceret, postea intervenientibus
amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super hoc compellavi;
et sic quod volebam impetravi. Stephanus quippe regis tunc dapifer, vocato
in partem abbate et familiaribus eius, quesivit ab eis cur me invitum
retinere vellent, ex quo /f.12vb/ incurrere facile scandalum possent et
nullam utilitatem habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum convenire
possent. Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse ut quo minus
regularis abbatia illa esset, magis regi esset subiecta atque utilis,
quantum videlicet ad lucra temporalia; unde me facile regis et suorum
assensum assequi credideram; sicque actum est. Sed ne gloriationem suam
quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad
quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem,
hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum.
Ego itaque ad solitudinem
quandam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli ibique, a quibusdam
terra mihi donata, assensu episcopi terre oratorium quoddam in nomine
sancte Trinitatis ex callis et culmo primum construxi; ubi cum quodam
clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram decantare: "Ecce elongavi
fugiens et mansi in solitudine." Quod cum cognovissent scolares, ceperunt
undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis solitudinem inhabitare,
et pro amplis domibus parva tabernacula sibi construere, et pro delicatis
cibis herbis aggrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus stratis
culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas erigere, ut vere
eos /f.12rc/ priores philosophos imitari crederes, de quibus et Jheronimus
in secundo Contra Jovinianum his commemorat verbis: "Per quinque
sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est.
Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis
exercitus... Si circensibus quispiam delectatur, si athletarum certamine,
si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum, vestium
et ceteris huiusmodi per oculorum fenestras anime capta libertas est,
et impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras nostras...
Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostre
mentis intraverint, ubi erit libertas? ubi fortitudo eius? ubi de Deo
cogitatio? Maxime cum tactus depinguat sibi etiam preteritas voluptates,
et recordatione vitiorum cogat animam compati et quodam modo exercere
quod non agit. His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt
frequentias urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum
come et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe oculorum
auriumque illecebre, ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo
mollesceret et eius pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro videre
per que aliquando captus sis, /f.12rd/ et eorum te experimento committere
quibus difficulter careas. Nam et Pytagorei huiuscemodi frequentiam declinantes,
in solitudine et desertis locis habitare consueverant... Sed et ipse Plato,
cum dives esset et thorum eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut
posset vacare philosophie elegit Academiam villam, ab urbe procul, non
solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum libidinis
impetus frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem
nisi earum rerum quas discerent." Talem et filii prophetarum, Helyseo
adherentes, vitam referuntur duxisse, de quibus ipse quoque Jheronimus,
quasi de monachis illius temporis, ad Rusticum monachum, inter
cetera ita scribit: "Filii prophetarum, quos monachos in veteri legimus
Testamento, edifficabant sibi casulas prope fluenta Jordanis, et turbis
et urbibus derelictis, polenta et herbis aggrestibus victitabant." Tales
discipuli nostri ibi super Arduzonem fluvium casulas suas edificantes,
heremite magis quam scolares videbantur.
Quanto autem illuc
maior scolarium erat confluentia et quanto duriorem in doctrina nostra
vitam sustinebant, tanto amplius mihi emuli estimabant gloriosum et sibi
ignominiosum. Qui cum cuncta que poterant /f.13va/ in me egissent, omnia
cooperari mihi in bonum dolebant; atque ita iuxta illud Jheronimi, "Me
procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut Quintilianus
ait: latentem invenit invidia". Quia apud semetipsos tacite conquerentes
et ingemiscentes, dicebant: "Ecce mundus totus post eum abiit", nichil
persequendo profecimus, sed magis eum gloriosum effecimus. Extinguere
nomen eius studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia
necessaria scolares ad manum habent, et civiles delicias contempnentes,
ad solitudinis inopiam confluunt et sponte miseri fiunt." Tunc autem precipue
ad scolarum regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum "fodere non
valerem et mendicare erubescerem". Ad artem itaque quam noveram recurrens,
pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro
mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu
vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet
a studio cura domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam
eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de
lapidibus et lignis construentes melioraverunt.
Quod cum in honore
sancte Trinitatis esset fundatum ac postea dedicatum, quia tamen ibi profugus
/f.13vb/ ac iam desperatus divine gratia consolationis aliquantulum respirassem,
in memoria huius beneficii ipsum Paraclitum nominavi. Quod multi audientes
non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc vehementer calumpniati
sunt, dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo patri
ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli Filio, vel toti simul Trinitati,
secundum consuetudinem antiquam.
Ad quam nimirum calumpniam
hic eos error plurimum induxit, quod inter Paraclitum et Spiritum Paraclitum
nichil referre crederent, cum ipsa quoque Trinitas et quelibet in Trinitate
persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita et Paraclitus, id est consolator,
recte noncupetur, iuxta illud Apostoli: "Benedictus Deus et pater domini
nostri Jhesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra," et secundum quod Veritas
ait: "Et alium Paraclitum dabit vobis." Quid etiam impedit, cum omnis
Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pariter consecretur,
nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod domus Domini non ita Patri
vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis titulum eius cuius est
ipsa domus de fronte vestibuli radere presumat? Aut cum se Filius in sacrifitium
Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter
/f.13rc/ ad Patrem orationes dirigantur et hostie fiat immolatio, cur
eius precipue altare esse non videatur cui maxime supplicatio et sacrifitium
agitur? Numquid rectius eius qui immolatur quam illius cui immolatur altare
dicendum est? An melius Dominice crucis aut sepulchri vel beati Michaelis
seu Johannis aut Petri vel alicuius sancti, qui nec ibi immolantur nec
eis immolatur aut obsecrationes eis fiunt, altare quis esse profitebitur?
Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi
quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant.
Sed fortasse dicat
aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias vel altaria dedicanda, quod
eius aliquod factum non existit quod specialem ei sollempnitatem tribuat.
Sed hec profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto non
aufert, cum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat Pentecostes
sollempnitatem, sicut Filius ex suo natalis sui festivitatem; sicut enim
Filius missus in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos propriam
sibi vendicat sollempnitatem.
Cui etiam probabilius
quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur, si diligentius
apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem.
Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter ascribit Apostolus,
nisi Spiritui sancto; non enim /f.13rd/ ita templum Patris, vel templum
Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad Corinthios,
ita scribens: "Qui adheret Domino, unus Spiritus est." Item: "An nescitis
quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem
habetis a Deo, et non estis vestri ?" Quis etiam divinorum sacramenta
beneficiorum que in Ecclesia fiunt operationi divine gratie, que Spiritus
sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi? Ex aqua quippe et Spiritu
sancto in baptismo renascimur et tunc primo quasi speciale templum Deo
constituimur. In confirmatione quoque septiformis Spiritus gratia traditur,
quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid ergo mirum si
ei persone cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale
assignemus? Aut cuius persone rectius ecclesia esse dicitur, quam eius
cuius operationi cuncta que in ecclesia ministrantur beneficia specialiter
assignantur? Non tamen hoc ita conicimus, ut cum Paraclitum primo nostrum
vocaverimus oratorium uni ipsum persone nos dicasse fateamur, sed propter
eam quam supra reddidimus causam, in memoria scilicet nostre consolationis,
quamquam si illo quoquo, quo creditur, modo id fecissemus, non esset rationi
adversum, licet consuetudini incognitum.
DE PERSECUTIONE QUORUMDAM
QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM
Hoc autem loco me corpore
latitante, sed fama tunc maxime universum mundum /F.14va/ perambulante et
illius poetici figmenti quod Equo dicitur instar penitus retinente, quod
videlicet plurimum vocis habet sed nichil substantie, priores emuli, cum
per se iam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos, quibus mundus
plurimum credebat, excitaverunt; quorum alter regularium canonicorum vitam,
alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hii predicando per mundum
discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam
ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem ad
tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt,
ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui
adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus
metu illorum dissimularent.
Deus ipse mihi testis
est, quotiens aliquem ecclesiasticarum personarum conventum adunari noveram,
hoc in dampnationem meam agi credebam. Stupefactus ilico quasi supervenientis
ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut prophanus in conciliis
traherer aut sinagogis. Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elefantem
comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur emuli mei quam
beatum olim Athana /f.14vb/ sium heretici. Sepe autem, Deus scit, in tantam
lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus excessis ad gentes
transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pactione inter
inimicos Christi christiane vivere. Quos tanto magis propitios me habiturum
credebam quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur,
et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent.
DE ABBATIA AD QUAM
ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI
IN EUM
Cum autem tantis perturbationibus
incessanter affligerer atque hoc extremum mihi superesset consilium ut apud
inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem quandam adeptus qua
insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos atque
monachos gentibus longe seviores atque peiores. Erat quippe in Britannia
minore, in episcopatu Venecensi, abbatia quedam sancti Gildasii Ruiensis,
pastore defuncto desolata. Ad quam me concors fratrum electio cum assensu
principis terre vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile
impetravit; sicque me Francorum invidia ad Occidentem sicut Jheronimum Romanorum
expulit ad Orientem. Numquam enim huic rei, sciat Deus, acquievissem, nisi
ut quocunque modo has quas incessanter sustinebam opp /f.14rc/ ressiones,
ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara et terre lingua mihi incognita
erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere notissima,
et gens terre illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo ille, qui imminente
sibi gladio perterritus in precipitium se collidit et ut puncto temporis
mortem unam differat aliam incurrit, sic ego ab uno periculo in aliud scienter
me contuli; ibique ad horrisoni undas Occeani, cum fugam mihi ulterius terre
postremitas non preberet, sepe in orationibus meis illud revolvebam: "A
finibus terre ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum."
Quanta enim anxietate
illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata fratrum congregatio
cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam anime mee quam corporis pericula
pensarem, neminem iam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si eos
ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me vivere
non posse; et si hoc in quantum possem non agerem, me dampnandum esse.
Ipsam etiam abbatiam tirannus quidam in terra illa potentissimus ita iam
diu sibi subiugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus
occasionem, ut omnia loca monasterio adiacentia in usus proprios redegisset,
ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios iudeos /f.14rd/
exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nichil
in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis
olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis vel filiabus sustentaret.
Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant
que poterant, ut cum in administratione ista deficerem, compellerer aut
a disciplina cessare aut omnino recedere. Cum autem tota terre illius
barbaries pariter exlex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad
quorum confugere possem adiutorium, cum a moribus omnium pariter dissiderem.
Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant; intus mihi
fratres incessanter insidiabantur ut illud Apostoli in me specialiter
dictum res ipsa indicaret: "Foris pugne. Intus timores".
Considerabam et plangebam
quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam
aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem et quod nunc, eis
propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis aliquem fructum
haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus meis redderer;
ut iam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet: "Hic homo
cepit edificare, et non potuit con /f.15va/ summare." Desperabam penitus,
cum recordarer que fugerem et considerarem que incurrerem; et priores
molestias quasi iam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam:
"Merito hec patior, qui Paraclitum, id est consolatorem, deserens, in
desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi
pericula." Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso,
de divini celebratione officii ita ut opporteret providere non poteram,
quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis neccessitudini sufficeret.
Sed ipse quoque verus Paraclitus michi maxime super hoc desolato veram
attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio.
Accidit namque ut
abbas noster sancti scilicet Dyonisii predictam illam Argenteoli abbatiam,
in qua religionis habitum nostra illa iam in Christo soror potius quam
uxor Heloysa susceperat, tanquam ad ius monasterii sui antiquitus pertinentem
quocunque modo acquireret, et conventum inde sanctimonialium, ubi illa
comes nostra prioratum habebat, violenter expelleret. Que cum diversis
locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem
qua nostro consulerem oratorio. Illuc itaque reversus, eam cum quibusdam
aliis de eadem congregatione ipsi adherentibus ad predictum oratorium
invitavi; eoque illis adductis, ipsum orato /f.15vb/ rium cum omnibus
ei pertinentibus concessi et donavi; ipsamque postmodum donationem nostram,
assensu atque interventu episcopi terre, papa Innocentius secundus ipsis
et earum sequacibus per privilegium in perpetuum coroboravit.
Quas ibi quidem primo
inopem sustinentes vitam et ad tempus plurimum desolatas, divine misericordie
respectus, cui devote serviebant, in brevi consolatus est et se eis quoque
verum exhibuit Paraclitum et circumadiacentes populos misericordes eis
atque propitios effecit. Et plus, sciat Deus, ut arbitror, uno anno in
terrenis commodis sunt multiplicate quam ego per centum si ibi permansissem;
quippe quo feminarum sexus est infirmior, tanto earum inopia miserabilior
facile humanos commovet affectus, et earum virtus tam Deo quam ho minibus
est gratior. Tantam autem gratiam in oculis omnium illi sorori nostre,
que ceteris preerat, Dominus annuit, ut eam episcopi quasi filiam, abbates
quasi sororem, laici quasi matrem diligerent; et omnes pariter eius religionem,
prudentiam, et in omnibus incomparabilem patiencie mansuetudinem ammirabantur.
Que quanto rarius se videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris
meditationibus atque orationibus purius vaccaret, tanto ardentius eius
presentiam atque spiritalis colloquii monita hii qui foris sunt efflagitabant.
DE INFAMATIONE TURPITUDINIS
/f.15rc/ Cum autem omnes
earum vicini vehementer me culparent quod earum inopie minus quam possem
et deberem consulerem, et facile id nostra saltem predicatione valerem,
cepi sepius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In quo nec invidie
mihi murmur defuit, et quod me facere sincera karitas compellebat, solita
derogantium pravitas impudentissime accusabat, dicens me adhuc quadam carnalis
concupiscentiae oblectatione teneri, qua pristine dilecte sustinere absentiam
vix aut numquam paterer. Qui frequenter illam beati Jheronimi querimoniam
mecum volvens qua ad Asellam de fictis amicis scribens, ait: "Nichil
mihi obicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam obiceretur nisi cum Jherosolimam
Paula profisciscitur." Et iterum: "Antequam, inquit, domum sancte Paule
nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene iuditio dignus
summo sacerdotio decernebar; sed scio per bonam et malam famam pervenire
ad regna celorum." Cum hanc, inquam, in tantum virum detractionis iniuriam
ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens:
"O si tantam suspitionis causam emuli mei in me reperirent, quanta me detractione
opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia /f.15rd/ ab hac suspitione
liberato, quomodo, huius perpetrande turpitudinis facultate ablata, suspitio
remanet? Que est tam impudens hec criminatio novissima?" Adeo namque res
ista omnem huius turpitudinis suspitionem apud omnes removet, ut quicunque
mulieres observare diligentius student, eis eunuchos adhibeant, sicut de
Hester et ceteris regis Assueri puellis sacra narrat hystoria. Legimus et
potentem illum regine Candacis eunuchum universis eius gazis preesse; ad
quem convertendum et baptizandum Philippus apostolus ab angelo directus
est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto amplius
dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant
suspitione. Ad quam quidem penitus removendam maximum illum Christianorum
philosophum Origenem, cum mulierum quoque sancte doctrine intenderet, sibi
ipsi manus intulisse Ecclesiastice historie lib. VI continet.
Putabam tamen in
hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod
ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen incurrisse,
id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum prepararet,
ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus /f.16va/
sompno cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem; sed quod tunc
forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione diutius plector, et
plus ex detrimento fame quam ex corporis crucior diminutione, sicut enim
scriptum est: "Melius est nomen bonum quam divitie multe." Et ut beatus
meminit Augustinus in sermone quodam de Vita et moribus clericorum:
"Qui, fidens conscientie sue, negligit famam suam, crudelis est." Idem
supra: "Providemus, inquit, bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo
sed etiam coram hominibus. Propter nos, consciencia nostra sufficit nobis;
propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis... Due
res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo." Quid
autem horum invidia ipsi Christo vel eius membris, tam prophetis scilicet
quam apostolis seu aliis patribus sanctis obiceret, si in eorum temporibus
existeret, cum eos videlicet corpore integros tam familiari conversatione
feminis precipue viderent sociatos? Unde et beatus Augustinus in libro
de Opere monachorum ipsas etiam mulieres domino Jhesu Christo atque
apostolis ita inseparabiles comites adhesisse demonstrat, ut et cum eis
etiam ad predicationem procederent. "Ad hoc enim, inquit, et fideles mulieres
habentes terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de sua
substantia, ut nullius indigerent horum que ad substantiam vite huius
pertinent... Quod quisquis non putat ab apostolis fieri ut cum eis sancte
conversationis /f.16vb/ mulieres circuirent quocunque euvangelium predicabant,
euvangelium audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo
faciebant... In euvangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat
per civitates et castella, euvangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo
et mulieres alique, que erant curate a spiritibus immundis et infirmitatibus:
Maria, que vocatur Magdalene, et Johanna, uxor Cuze, procuratoris Herodis,
et Susanna, et alie multe que ministrabant ei de facultatibus suis." Et
Leo nonus, contra epistolam Parmeniani de Studii monasterio: "Omnino,
inquit, profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono
propriam uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non ei victum et
vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat. Sic et sanctos
apostolos legimus egisse beato Paulo dicente: Numquid non habemus potestatem
sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide insipiens
quia non dixit: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi,
sed: circumducendi; scilicet ut mercede predicationis sustentarentur ab
eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium." Ipse certe
Phariseus, qui intra se de Domino ait: "Hic, si esset propheta, sciret
utique que et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est",
/f.16vc/ multo commodiorem, quantum ad humanum iudicium spectat, turpitudinis
coniecturam de Domino concipere poterat quam de nobis isti; aut qui matrem
eius iuveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque
conversari videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere.
Quid etiam dixissent
isti detractatores nostri, si Malchum illum captivum monachum, de quo
beatus scribit Jheronimus, eodem contubernio cum uxore victitantem conspicerent?
Quanto id crimini conscriberent, quod egregius ille doctor cum vidisset
maxime commendans ait: "Erat illic senex quidam nomine Malchus... eiusdem
loci indigena, anus quoque in eius contubernio... studiosi ambo religionis,
et sic ecclesie limen terentes, ut Zachariam et Elysabeth de euvangelio
crederes, nisi quod Johannes in medio non erat." Cur denique a detractione
sanctorum patrum se continent, quos frequenter legimus vel etiam vidimus
monasteria quoque feminarum constituere atque eis ministrare; exemplo
quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et procurationi
mulierum prefecerunt? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio,
ut semper virum mulieri quasi capud preesse Apostolus statuat; in cuius
etiam rei signo ipsam semper velatum habere capud precipit.
Unde non mediocriter
miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod quemadmodum
viris /f.16rd/ abbates, ita et feminis abbatisse preponantur, et eiusdem
regule professione tam femine quam viri se astringant, in qua tamen pleraque
continentur que a feminis tam prelatis quam subiectis nullatenus possunt
adimpleri. In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas
abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus,
dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere
posse quanto eis amplius habent preesse, et iugum illud in eos gravissimum
exercere; quod satiricus ille considerans ait, "Intolerabilius nichil
est quam femina dives."
Hoc ego sepe apud
me petractando, quantum mihi liceret sororibus illis providere et earum
curam agere disposueram, et quo me amplius revererentur, corporali quoque
presentia eis invigilare et sic etiam earum magis necessitudinibus subvenire.
Et cum me nunc frequentior ac maior persecutio filiorum quam olim fratrum
afligeret, ad eas de estu huius tempestatis quasi ad quendam tranquillitatis
portum recurrerem atque ibi aliquantulum respirarem, et qui in monachis
nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum; ac tanto id mihi fieret
magis saluberrimum quanto id earum infirmitati magis esset neccessarium.
Nunc autem ita me
Sathanas impedivit, ut ubi quiescere possim aut etiam vivere non inveniam,
/f.17va/ sed vagus et profugus, ad instar maledicti Caym ubique circumferar;
quem, ut supra memini, "foris pugne, intus timores" incessanter cruciant,
immo tam foris quam intus pugne pariter et timores; et multo periculosior
et crebrior persecutio filiorum adversum me sevit quam hostium. Istos
quippe semper presentes habeo, et eorum insidias iugiter sustineo. Hostium
violentiam in corporis mei periculum video, si a claustro procedam; in
claustro autem filiorum, id est monachorum, mihi tanquam abbati, hoc est
patri, commissorum, tam violenta quam dolosa incessanter sustineo machinamenta.
O quotiens veneno me perdere temptaverunt, sicut et in beato factum est
Benedicto, ac si hec ipsa causa, qua ille perversos deseruit filios, ad
hoc ipsum me patenter tanti patris adhortaretur exemplo, ne me certo videlicet
opponens periculo, temerarius Dei temptator potius quam amator, immo mei
ipsius peremptor invenirer. A talibus autem cotidianis eorum insidiis
cum mihi in administratione cibi vel potus quantum possem providerem,
in ipso altaris sacrificio toxicare me moliti sunt, veneno scilicet calici
immisso. Qui etiam quadam die, cum Namneti ad comitem in egritudine sua
visitandum venissem, hospitatum me ibi in domo cuiusdam fratris mei carnalis
per ipsum qui in co /f.17vb/ mitatu nostro erat famulum veneno interficere
machinati sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione providere crediderunt.
Divina autem dispositione tunc actum est, ut dum cibum mihi apparatum
non curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram hoc cibo per
ignorantiam usus ibidem mortuus occumberet, et famulus ille qui hoc presumpserat
tam conscientie sue quam testimonio ipsius rei perterritus aufugeret.
Ex tunc itaque manifesta
omnibus eorum nequitia, patenter iam cepi eorum, prout poteram, insidias
declinare, et iam a conventu abbatie me subtrahere et in cellulis cum
paucis habitare. Qui si me transiturum aliquo presensissent, corruptos
per pecuniam latrones in viis aut semitis ut me interficerent opponebant.
Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam de nostra
lapsum equitatura manus Domini vehementer collisit, colli videlicet mei
canalem confringens. Et multo me amplius hec fractura afflixit et debilitavit
quam prior plaga.
Quandoque horum indomitam
rebellionem per excommunicationem cohercens, quosdam eorum, quos magis
formidabam, ad hoc compuli ut fide sua seu sacramento publice mihi promitterent
se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me amplius in aliquo inquietaturos.
Qui publice et impudentissime /f.17rc/ tam fidem datam quam sacramenta
facta violantes, tandem per auctoritatem romani pontificis Innocentii,
legato proprio ad hoc destinato, in presentia comitis et episcoporum hoc
ipsum iurare compulsi sunt et pleraque alia; nec sic adhuc quieverunt.
Nuper autem cum, illis quos predixi eiectis, ad conventum abbatie redissem
et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos
peiores quam illos reperi, quos iam quidem non de veneno sed de gladio
in iugulum meum tractantes cuiusdam proceris terre conductu vix evasi.
In quo adhuc etiam laboro periculo, et cotidie quasi cervici mee gladium
imminentem suspitio, ut inter epulas vix respirem, sicut de illo legitur
qui cum Dyonisii tiranni potentiam atque opes conquisitas maxime imputaret
beatitudini, filo latenter apensum super se gladium suspitiens que terrenam
potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de
paupere monacho in abbatem promotus incessanter experior, tanto scilicet
miserior quanto ditior effectus; ut nostro etiam exemplo eorum qui id
sponte appetunt ambitio refrenetur.
Hec, dilectissime
frater in Christo et ex divina conversatione familiarissime comes, de
calamitatum mearum hystoria, in quibus quasi a cunabulis iugiter laboro,
tue me desolationi atque iniurie illate scripsisse suffilciat: /f.17rd/
ut, sicut in exordio prefatus sum epistole, oppressionem tuam in comparatione
mearum aut nullam aut modicam esse iudices, et tanto eam patientius feras
quanto minorem consideras; illud semper in consolationem assumens, quod
membris suis de membris diaboli Dominus predixit: "Si me persecuti sunt,
et vos persequentur. Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis
odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret."
Et: "Omnes, inquit Apostolus, qui volunt pie vivere in Christo, persequutionem
patientur." Et alibi: "Aut quero hominibus placere. Si adhuc hominibus
placerem, Christi servus non essem." Et Psalmista: "Confusi sunt, inquit,
qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos." Que diligenter beatus
attendens Jheronimus, cuius me precipue in contumeliis detractionum heredem
conspicio, ad Nepotianum scribens ait: "Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus
placerem, Christi servus non essem. Desinit placere hominibus, et servus
factus est Christi." Idem ad Asellam de fictis amicis: "Gratias ago Deo
meo quod dignus sim quem mundus oderit," et ad Heliodorum monachum: "Erras,
frater, erras si putas umquam Christianum persequutionem non pati. Adversarius
noster, tanquam leo rugiens, devorare querens circuit, et tu pacem putas?
Sedet in insidiis, cum divitibus, etc." His itaque documentis atque exemplis
animati, tanto securius ista toleremus quanto /f.18va/ iniuriosius accidunt.
Que si non ad meritum nobis, saltem ad purgationem aliquam proficere non
dubitemus; et quoniam omnia divina dispositione geruntur, in hoc se saltem
quisque fidelium in omni pressura consoletur, quod nichil inordinate fieri
umquam summa Dei bonitas permittit, et quod quecumque perverse fiunt optimo
fine ipse terminat; unde et ei de omnibus recte dicitur: "Fiat voluntas
tua". Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica
consolatio, qua dicit: "Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur
in bonum, etc...!" Quod diligenter ille sapientium sapientissimus attendebat,
cum in Proverbiis diceret: "Non contristabit iustum quicquid ei
acciderit." Ex quo manifeste a iusticia eos recedere demonstrat quicunque
pro aliquo sui gravamine his irascuntur que erga se divina dispensatione
geri non dubitant, et se proprie voluntati magis quam divine subiciunt,
et ei quod in verbis sonat: "Fiat voluntas tua" desideriis occultis repugnant,
divine voluntati propriam anteponentes. Vale.
Unknown Internet
source...
|