









|
|
[Epistolae Abaelardi
et Heloysae, 2]
HELOYSE SUE AD IPSVM
DEPRECATORIA
Domino suo, immo patri;
coniugi suo, immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror,
Abaelardo Heloysa.
Missam ad amicum
pro consolatione epistolam, dilectissime, vestram ad me forte quidam nuper
attulit. Quam ex ipsa statim tituli fronte vestram esse considerans, tanto
ardentius eam cepi legere quanto scriptorem ipsum karius amplector, ut
cuius rem perdidi verbis saltem tanquam eius quadam imagine recreer. Erant,
memini, huius epistole fere omnia felle et absintio plena, que scilicet
nostre conversionis miserabilem hystoriam et tuas, unice, cruces assiduas
referebant.
Complesti revera
in epistola illa quod in exordio eius amico promisisti, ut videlicet in
comparatione tuarum suas molestias nullas vel parvas reputaret; ubi quidem
expositis prius magistrorum tuorum in te persequutionibus, deinde in corpus
tuum summe proditionis iniuria, ad condiscipulorum quoque tuorum Alberici
videlicet Remensis et Lotulfi Lumbardi execrabilem invidiam et infestationem
nimiam stilum contulisti. Quorum quidem suggestionibus quid de glorioso
illo theologie tue opere, quid de te ipso quasi in carcere dampnato actum
sit non pretermisisti. Inde ad abbatis tui fratrumque falsorum machinationem
accessisti et detractiones illas tibi gravissimas duorum illorum pseudoapostolorum
a predictis emulis in te commotas, atque ad scandalum plerisque subhortum
de nomine Paracliti oratorio preter consuetudinem imposito. Denique ad
intolerabiles illas et adhuc continuas in te persequutiones crudelissimi
scilicet illius exacto | ris et pessimorum, quos filios nominas, monachorum
profectus, miserabilem historiam comsummasti.
Que cum siccis oculis
neminem vel legere vel audire posse estimem, tanto dolores meos amplius
renovarunt quanto diligentius singula expresserunt, et eo magis auxerunt
quo in te adhuc pericula crescere retulisti; ut omnes pariter de vita
tua desperare cogamur, et cotidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia
nostra corda et palpitantia pectora expectent. Per ipsum itaque qui te
sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatinus ancillulas
ipsius et tuas crebris litteris de his in quibus adhuc auctuas naufragiis
certificare digneris, ut nos saltem, que tibi sole remansimus, doloris
vel gaudii participes habeas.
Solent etenim dolenti
nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus
impositum levius sustinetur sive defertur. Quod si paululum hec tempestas
quieverit, tanto amplius maturande sunt littere quanto sunt iocundiores
future. De quibuscunque autem nobis scribas non parvum nobis remedium
conferes, hoc saltem uno quod te nostri memorem esse monstrabis. Quam
iocunde vero sint absentium littere amicorum, ipse nos exemplo proprio
Seneca docet, | ad amicum Lucilium quodam loco sic scribens: "Quod frequenter
mihi scribis, gratias ago: nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. Numquam
epistolam tuam accipio, quin protinus una simus. Si imagines nobis amicorum
absentium iocunde sunt, que memoriam renovant et desiderium absentie falso
atque inani solatio levant, quanto iocundiores sunt littere, que amici
absentis veras notas afferunt?" Deo autem gratias, quod hoc saltem modo
presentiam tuam nobis reddere nulla invidia prohiberis, nulla difficultate
prepediris, nulla, obsecro, negligentia retarderis.
Scripsisti ad amicum
prolixe consolationem epistole, et pro adversitatibus quidem suis, sed
de tuis; quas videlicet tuas diligenter commemorans, cum eius intenderes
consolationi, nostre plurimum addidisti desolationi, et dum eius mederi
vulneribus cuperes, nova quedam nobis vulnera doloris inflixlsti et priora
auxisti.
Sana, obsecro, ipsa
que fecisti, qui que alii fecerunt curare satagis. Morem quidem amico
et socio gessisti et tam amicitie quam societatis debitum persolvisti,
sed maiore te debito nobis astrinxisti, quas non tam amicas quam amicissimas,
non tam socias quam filias convenit nominari, vel si quod dulcius et sanctius
| vocabulum potest excogitari. Quanto autem debito te erga eas obligaveris,
non argumentis, non testimoniis indiget, ut quasi dubium comprobetur:
et si omnes taceant, res ipsa clamat. Huius quippe loci tu post Deum solus
es fundator, solus huius oratorii constructor, solus huius congregationis
ediflicator. Nichil hic super alienum edificasti fundamentum. Totum quod
hic est, tua creatio est. Solitudo hec feris tantum sive latronibus vacans
nullam hominum habitationem noverat, nullam domum habuerat. In ipsis cubilibus
ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec nominari Deus solet, divinum
erexisti tabernaculum et Spiritus Sancti proprium dedicasti templum. Nichil
ad hoc edificandum ex regum vel principum opibus intulisti, cum plurima
posses et maxima, ut quicquid fieret tibi soli posset ascribi. Clerici
sive scolares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes omnia ministrabant
necessaria; et qui de benefitiis vivebant ecclesiasticis nec oblationes
facere no verant sed suscipere, et qui manus ad susci piendum non ad dandum
habuerant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni fiebant.
Tua itaque, vere
tua hec est proprie in sancto proposito novella planta | tio, cuius adhuc
teneris maxime plantis frequens ut profitiant neccessaria est irrigatio.
Satis ex ipsa feminei sexus natura debilis est hec plantatio et infirma,
etiamsi non esset nova. Unde diligentiorem culturam exigit et frequentiorem,
iuxta illud apostoli: "Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum
dedit." Plantaverat apostolus atque fundaverat in fide per predicationis
sue doctrinam Corinthios, quibus scribebat. Rigaverat postmodum eos ipsius
apostoli discipulus Apollo sacris exhortationibus, et sic eis incrementum
virtutum divina largita est gratia. Vitis aliene vineam, quam non plantasti,
in amaritudinem tibi conversam admonitionibus sepe cassis et sacris frustra
sermonibus excolis. Quid tue debeas attende, qui sic curam impendis aliene.
Doces et ammones rebelles, nec proficis; frustra ante porcos divini eloquii
margaritas spargis. Qui obstinatis tanta impendis, quid obedientibus debeas
considera; qui tanta hostibus largiris, quid filiabus debeas meditare;
atque, ut ceteras omittam, quanto erga me te obligaveris debito pensa,
ut quod devotis communiter debes feminis, unice tue devotius solvas.
Quot autem et quantos
tractatus | in doctrina vel exhortatione seu etiam consolatione sanctarum
feminarum sancti patres consummaverint, et quanta eas diligentia composuerint,
tua melius excellentia quam nostra parvitas novit. Unde non mediocri ammiratione
nostre tenera conversacionis initia tua iam dudum oblivio movit, quod
nec reverentia Dei nec amore nostri nec sanctorum patrum exemplis ammonitus
fluctuantem me et iam diutino merore confectam, vel sermone presentem,
vel epistola absentem consolari temptaveris; cui quidem tanto te maiore
debito noveris obligatum quanto te amplius nuptialis federe sacramenti
constat esse astrictum et eo te magis mihi obnoxium quo te semper, ut
omnibus patet, immoderato amore complexa sum.
Nosti, karissime,
noverunt omnes quanta in te amiserim et quam miserabili casu summa et
ubique nota proditio me ipsam quoque mihi tecum abstulerit, ut incomparabiliter
maior sit dolor ex amissionis modo quam ex dampno. Quo vero maior est
dolendi causa, maiora sunt consolationis adhibenda remedia; non utique
ab alio, sed a te ipso, ut, qui solus es in causa dolendi, solus sis in
gratia consolandi. Solus quippe es qui me contristare, qui me letificare
seu consolari valeas, et solus es qui plurimum id mihi debeas | et nunc
maxime cum universa que iusseris in tantum impleverim ut cum te in aliquo
offendere non possem, me ipsam pro iussu tuo perdere sustinerem. Et quod
maius est dictuque mirabile, in tantam versus est amor insaniam ut quod
solum appetebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis auferret, cum ad
tuam statim iussionem tam habitum ipsa quam animum immutarem, ut te tam
corporis mei quam animi unicum possessorem ostenderem. Nichil umquam (Deus
scit) in te nisi te requisivi: te pure, non tua concupiscens. Non matrimonii
federa, non dotes aliquas expectavi, non denique meas voluptates aut voluntates,
sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui. Et si uxoris nomen sanctius
ac validius videretur, dulcius mihi semper extitit amice vocabulum aut,
si non indigneris, concubine vel scorti; ut, quo me videlicet pro te amplius
humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam excellentie
tue gloriam minus lederem. Quod et tu ipse tui gratia oblitus penitus
non fuisti in ea quam supra memini ad amicum epistola pro consolatione
directa, ubi et rationes nonnullas quibus te a coniugio nostro et infaustis
thalamis revocare conabar exponere non es dedig | natus, sed plerisque
tacitis quibus amorem coniugio, libertatem vinculo preferebam. Deum testem
invoco, si me Augustus universo presidens mundo matrimonii honore dignaretur,
totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo possidendum, karius mihi et
dignius videretur tua dici meretrix quam illius imperatrix.
Non enim quo quisque
ditior sive potentior, ideo et melior: fortune illud est, hoc virtutis.
Nec se minime venalem estimet esse que libentius ditiori quam pauperi
nubit et plus in marito sua quam ipsum concupiscit. Certe quamcunque ad
nuptias hec concupiscentia ducit, merces ei potius quam gratia debetur.
Certum quippe est eam res ipsas non hominem sequi, et se si posset velle
prostituere ditiori, sicut inductio illa Aspasie philosophe apud Socraticum
Eschinem cum Xenofonte et uxore eius habita manifeste convincit; quam
quidem induction em cum predict a philosopha ad reconciliandos invicem
illos proposuisset, tali fine ipsam conclusit: "Quare nisi hoc peregeritis,
ut neque vir melior, neque femina in terris lectior sit, profecto semper
id quod optimum putabitis esse multo maxime requiretis, ut et tu maritus
sis quam optime, et hec quam optimo viro nupta | sit."
Sancta profecto hec
et plusquam philosophica est sententia ipsius potius sophie quam philosophie
dicenda; sanctus hic error, et be at a fallatia in coniugatis, ut perfect
a dilectio illesa custodiat matrimonii federa non tam corporum continentia
quam animorum pudicitia. At quod error ceteris, veritas mihi manifesta
contulerat, cum quod ille videlicet de suis estimarent maritis, hoc ego
de te, hoc mundus universus non tam crederet quam scirct, ut tanto verior
in te, meus amor existeret quanto ab errore longius absisteret.
Quis etenim regum
aut philosophorum tuam exequare famam poterat ? Que te regio aut civitas
seu villa videre non estuabat? Quis te, rogo, in publicum procedentem
conspicere non festinabat ac discedentem collo erecto, oculis directis
non insectabatur ? Que coniugata, que virgo non concupiscebat absentem
et non exardebat in presentem ? Que regina vel prepotens femina gaudiis
meis non invidebat vel thalamis?
Duo autem, fateor,
tibi specialiter inerant quibus feminarum quarumlibet animos statim allicere
poteras, dictandi videlicet et cantandi gratia, que ceteros minime philosophos
assequutos esse novimus. Quibus quidem, quasi ludo quodam laborem exercitii
recreans | philosophici, pleraque amatorio metro vel rithmo composita
reliquisti carmina, que pre nimia suavitate tam dictaminis quam cantus
sepius frequentata tuum in ore omnium nomen incessanter tenebant, ut illiteratos
etiam melodie dulcedo tui non sineret immemores esse; atque hinc maxime
in amorem tui femine suspirabant. Et cum horum pars maxima carminum nostros
decantaret amores, multis me regionibus brevi tempore nunciavit et multarum
in me feminarum accendit invidiam.
Quod enim bonum animi
vel corporis tuam non exornabat adholescentiam ? Quam tunc mihi invidentem
nunc tantis private deliciis compati calamitas mea non compellat ? Quem
vel quam, licet hostem primitus, debita compassio mihi nunc non emolliat
? Que plurimum nocens, plurimum, ut nosti, sum innocens: non enim rei
effectus, sed efficientis affectus in crimine est, nec que fiunt, sed
quo animo fiunt, equitas pensat. Quem autem animum in te semper habuerim,
solus qui expertus es iudicare potes: tuo examini cuncta committo, tuo
per omnia cedo testimonio.
Dic unum, si vales,
cur post conversionem nostram, quam tu solus facere decrevisti, in tantam
tibi negligentiam atque oblivionem venerim ut nec colloquio presentis
recreer nec | absentis epistola consoler; dic, inquam, si vales, aut ego
quod sentio immo quod omnes suspicantur dicam. Concupiscentia te mihi
potius quam amicitia sociavit, libidinis ardor potius quam amor. Ubi igitur
quod desiderabas cessavit, quicquid propter hoc exibebas pariter evanuit.
Hec, dilectissime, non tam mea est quam omnium coniectura, non tam specialis
quam communis, non tam privata quam publica. Utinam mihi soli sic videretur,
atque aliquos in excusasionem sui amor tuus inveniret per quos dolor meus
paululum resideret; utinam occasiones fingere possem, qui bus te excusando
mei quoquo modo tegerem vilitatem. Attende, obsecro, que requiro, et parva
hec videris et tibi facillima. Dum tui presentia fraudor, verborum saltem
votis, quorum tibi copia est, tue mihi imaginis presenta dulcedinem. Frustra
te in rebus daxilem expecto, si in verbis avarum sustineo. Nunc vero plurimum
a te me promereri credideram, cum omnia propter te compleverim, nunc in
tuo maxime perseverans obsequio; quam quidem iuvenculam ad monastice conversationis
asperitatem non religionis devotio, sed tua tantum pertraxit iussio; ubi
si nicbil a te promerear, quam frustra laborem | diiudica. Nulla mihi
super hoc merces expectanda est a Deo, cuius adhuc amore nichul me constat
egisse. Properantem te ad Deum sequuta sum habitu, immo precessi; quasi
enim memor uxoris Loth retro converse, prius me sacris vestibus et professione
monastica quam te ipsum Deo mancipasti: in quo, fateor, uno minus te de
me confidere vehementer dolui atque erubui. Eque autem (Deus scit) ad
Vulcania loca te properantem precedere vel sequi pro iussu tuo minime
dubitarem. Non enim mecum animus meus, sed tecum erat; sed et nunc maxime,
si tecum non est, nusquam est: esse vero sine te nequaquam potest. Sed
ut tecum bene sit, age, obsecro. Bene autem tecum fuerit, si te propitium
invenerit, si gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, verba pro
rebus. Utinam, dilecte, tua de me dilectio minus confideret, ut sollicitior
esset ! Sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem sustineo.
Memento, obsecro,
que fecerim et quanta debeas attende. Dum tecum carnali fruerer voluptate,
utrum id amore vel libidine agerem incertum pluribus habebatur; nunc autem
finis indicat quo id inchoaverim principio. Omnes mihi denique voluptates
interdixi ut tue parerem | voluntati; nichil mihi reservavi, nisi sic
tuam nunc precipue fieri. Que vero tua sit iniquitas perpende, si merenti
amplius persolvis minus, immo nihil penitus, presertim cum parvum sit
quod exigeris et tibi facillimum. Per ipsum itaque cui te obtulisti Deum
te obsecro ut quo modo potes tuam mihi presentiam reddas, consolationem
videlicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem pacto ut sic recreata divino
alacrior vacem obsequio Cum me ad turpes olim voluptates expeteres, crebris
me epistolis visitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloysam
ponebas; me platee omnes, me domus singule resonabant. Quanto autem rectius
me nunc in Deum, quam tunc in libidinem excitares? Perpende, obsecro,
que debes, attende que postulo; et longam epistolam brevi fine concludo:
vale, unice.
|